monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 310 > sectio 177 > sectio 384 > sectio 2 > sectio 141 > uwbM.p.th.q.1a.50 > sectio > 22 > sectio 88 > sectio 22 > sectio 161 > sectio 435 > sectio 393 > sectio 67 > 9 > csg457.147 > sectio 4 > csg458.176 > sectio 20 > sectio 145 > sectio 450 > sectio 356 > 12 > bnf7296.30 > 3 > 104 > sectio 54 > sectio 514 > sectio 346 > sectio 563 > sectio 587 > 27
Beda, De Natura Rerum, XXVI. De ventis. <<<     >>> XXVIII. De tonitruo.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXVII. Ordo ventorum. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Quia ex humili flant. Flant enim ex humili, id est, ex ima parte mundi, contra quam septentrionales, qui ex alto spirant.

Quidam peculiares quibusque gentibus. Feruntur hi venti de voraginibus montium emergi.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Ventorum quatuor cardinales sunt. Cardinales dicuntur, quod ex quatuor mundi praecipuis partibus, quas designant duo limites secantes finitorem in quatuor quadrantes; cum his quatuor reliqui omnes sic agunt, ut eius fractiones esse dicantur: quos enim dextra sinistraque habet septentrio, septentrionales dicuntur, quemadmodum in reliquis fit: quin et vernacula lingua quatuor dumtaxat simplicibus utimur ventorum nominibus; medios enim ab extremorum compositione efferimus, veteres quoque non plures fecerunt. Vide Strabonem primo libro Cosmographiae. Quomodo autem per horizontem collocentur, et a quibus partibus emergant, tum quos vicinos et contrarios habent ex antegresso schemate manifestum est. Quod quidem sic disponetur, ut eius exortus exortui in mundo respondeat, quo posito facile erit deprehendere quolibet momento, quis sit ventus.

Hinc a dextris Euroauster. Euroauster et Euronotus synonyma sunt, νότος enim austrum significat. Improprie itaque Beda accipit Euronotum pro Phoenicio: sic enim Graeci hunc vocant, quem a sinistris auster. Graeciae namque ex ea mundi parte flat, in qua Phoenicia est, id est Iudaea: dextrum autem et sinistrum accipienda sunt, si pectore sis aversus ab eo vento, cui aliquis dicitur esse dexter aut sinister.

A sinistris Corus, qui et Argestis in oriente nubila. Suspicor hunc locum esse depravatum. India enim est in exortu. Vide igitur legendumne sit, loco orientis, occidens. Aristoteles namque auctor est, ventum esse nivosum ac pluvium: quod haud dubie de occidentalibus intelligendum est, si spectemus Indiae situm.

Narbonensibus Circius. Vide, praeter Plinium, Gellium etiam libro II, capite 12; Marcus Cato hunc ventum non Circium appellat in libris Originum, sed Certium.

Altanus in pelago. Vitruvius libro primo de Architectura, Altanum vocat eum, qui proxime meridiem paululum inclinans, ad occasum, hoc est, medio loco in austrum et libanotum, nam ventos facit viginti quatuor, nautas opinor secutus.

]


1 Ventorum quatuor cardinales sunt, quorum primus Septentrio, qui et Aparctias dicitur, flat rectus ab axe, faciens frigora et nubes; hinc dexter Circius, qui et Thrascias, faciens nives et grandines; a sinistris Aquilo, qui et Boreas, nubes constringens. Secundus cardinalis Subsolanus, qui et Apeliotes, ab ortu intonans solis, temperatus: cuius a dextris Vulturnus, qui et Caecias, cuncta desiccans; a sinistris Eurus, nubes generans.
2 Tertius cardinalis Auster, qui et Notus, humidus calidus, atque fulmineus, huic a dextris Euroauster, calidus; a sinistris Euronotus temperatus, calidus. Venti Australes quia ex humili flant, maiores in mari tempestates faciunt, quam Septentrionales. Ideoque post Austros fiunt noxii praecipue terrae motus. Quartus cardinalis Zephyrus, qui et Favonius, hyemem resolvens, floresque producens: cui dexter Africus, qui et Libs, tempestuosus, tonitrua generans, et fulmina; a sinistris Corus, qui et Argestes, in Oriente nubila, in India faciens serena.
3 Sunt etiam alii quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes terminum, ut Atheniensibus Scyron, paulum ab Argeste deflexus; Narbonensibus Circius, qui nec ad Viennam quidem eiusdem provinciae pervenit urbem. Duo sunt autem extra hos, [A, ubique.] utique spiritus magis quam venti, aura et altanus.
4 Aura enim est lenis motus aeris in terra, altanus in pelago.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.230 bnf1615.267 bnf8671.61 bnf11130.77 bnf13013.44 csg248.88 csg250.135 csg251.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik